Liber Secundus Samuelis*

Caput 5: Versus 7

Cepit autem.RAB.Sicut Josephus ait, etc., usque ad quae merito arx Sion, id est speculationis vocatur, ut de ea recte dicatur:Factus est in pace locus ejus,etc.Psal. 75..David arcem Sion cepit, ablatis prius caecis et claudis odientibus animam David. Sic Dominus primatum in Ecclesia gentium acquisivit, reprobatis ejus Scribis et Pharisaeis, qui caeci et claudi oderunt animam Christi, id est ejus vitam auferre conati sunt.
(* Traductions européennes)